- HYDREUM
- HYDREUMGraece Υ῾δρεῖον, loci nomen apud Solin. c. 54. Dicendum hoc loco, quatenus ab Alexandria Aegypti pergatur in usque Indiam. Nilo vehente Copton usque etesiis flatibus cursus est, deinde terrestre iter Hydreum tenus etc. Proprie locus aquationis est. Ita enim Plin. a Copto camelis itur, aquationum ratione mansionibus dispositis, primaappellatur Hydreuma. Agatharchides ποτίςτρας vocat. At ὑδρεία, ipsa aquatio. Sic memorat Cic. Aquationes, Offic. l. 3. Hoc loco est Syracusis, quidquid est piscium. Hîc aquatio. Hac villa isti carere non possunt. Υ῾δρευμα vero ipse aquandi actus: quam tamen vocem Graeci posteriores etiam pro aquationis loco accepêrunt, ut videre est apud Auctor. Peripli maris Erythr. Unde et mansip prope Berenicem, ubi aquabantur, quam Plin. novum Hydreum appellat, alii καινὸν ὕδρευμα vocitârunt: Mox ad novum Hydreuma Apollinis a Copto CLXXXIV. mill. pass. Ad differentitiam sc. veteris Hydrei, quod in diverticulo erar duûm millium et Troglodyticum dicebatur, ubi et praesidium excubabat, l. 6. c. 23. In Itin. Antonini Caenon Hydreuma vocatur et. qua de re vide Salmas. ad Solin. p. 1184. et infra in voce Mansio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.